- ANCILLARIOLI
- ANCILLARIOLIdicebantur apud Romanos, qui non libere uxoribus imperabant, adeoque ut vel consciis iis adulterarentur. Quo de infami maritorum erga uxores obsequio, admiranda sunt, quae scribit Seneca, de Benef l. 1. c. 9. Coniugibus alienis, nec clam quidem, sed aperte ludibrio habitis, suas alüs permisêres Rusticus, inhumanus, ac mali moris et inter matronas abominandae conditionis est, si quis coniugem in cella prostare vetuit, et vulgo admissis inspectoribus vehi undique perspicuam. Si quis nullâ se fecit amicâ msignem, nec alienae uxori aemulum praestat, hunc matronae humilem, et sordidae libidinis et Ancillariolum vocant. HInc decentissimum Sponsaliorum genus est adulterium et in consensu vidui caelibatus nemo uxorem duxit, nisi qui abduxit, iam raptam. Usque adeo quidem, ut coniugium pudicum vuglo diceretur unius adulterium, l. 3. c. 16. Numquid iam ullus adulterii pudor est, postquam eo ventum est, ut nulla virum habeat, nisi ut adulterum irritet? Argumentum est deformitatis pudicitia. Quam invenies tam miseram, tam sordidam, ut ei satis sit Adulterorum par? Nisi singulis horas divisit? Et non sufficit unus dies omnibus. Nisi apud alium gestata est, apud alium mansit? Infrunita et antiquata est, quae nesciat, Matrimonium vocari unius adulterium. Quae, licet horrenda, non tamen tunc nova, aut prius inusitata etant. Notissima Horatii loca, quibus ob frequentiam adulteriorum omnia mala Romanis obvenire testatur, et ut verus Sapientiae Magister, dehortatur omnes suos discipulos, dum in Satyris morum et doctrinae Praeceptorem profitetur. Ad eadem tempora pertinent Ovidii, Propertii, Tibulli amores, quorum omnium illae celebratae delitiae, Muliercs fuerunt nuptae etc. Vide Caspar. Barthium Animadversion. ad Stat. Tom. 2. p. 757. et Not. ad Tibullum. Item infra in Arga.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.